- TERRENA Opera
- TERRENA Operaapud Vitruvium, dicuntur ligna, quae in fundamentis ponuntur et terrâ obruuntur, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 1034. At Terreni Pisces Plinio sunt, l. 9. c. 57. qui prope rigua Babylonis decedentibus fluviis, in cavernis aquas habentibus remanent. Sed et, qui cavernas sibi faciunt, circa extremas fluminum oras, quique in altis scrobibus effodiuntur, etiam ubi nullae restagnant aquae, quales in multis locis pisces olim reperiebantur, hodieque reperiri aiunt, Graeci ἐγγείους vocant, ut docet apud Athenaeum, l. 7. Timaeus. Idem Plinius, l. Eôd. c. 16. terram vocat vadum maris excavatum, quô per hiemem piscium quidam conduntur: terrâ quidem, hoc est, vadô maris excavatô condi per hiemes teorpedinem, psittam soleamque tradunt. Quos pisces itidem terrenos liceat nominare. Quin et sic non inepte dicantur, qui in terra haberi nutririque solent, in piscinis scil. longe a mari factis, ad differentiam marinorum et qui in pelago degunt. Terreni enim illi potius, quam marini pisces, qui in piscinis nutriuntur, imo nullô modô marini: piscinaeque terricipinae nuncupatae, quod intra terram constitutae essent et terrâ conciperentur, uti est apud Isidorum, in Glossis. Quemadmodum hodieque Galliae rustici Fossas, quae in agris fiunt, ad accipiendas aquas, terrata et terralia vocant. Hinc Tertullianus muraenam piscinâ conclusam terrenam vocat, ad discrimen marinae, quae in alto degit et aquâ suâ fruitur, d. l. ad quem vide Salmasii Notas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.